- TIMAVUS
- TIMAVUSvulgo Timavo, fluv. maximus Carnorum, sed brevissimi decursus 19. fontibus ex vicino monte erumpens, quibus confluentibus vix ad 2. mill. pass. latissimus Hadriaticum pelagus ultra Aquileiam 7. Tergeste versus petit. Lacus apud quem oritur, Fanum Diomedis, vulgo Giovanni. In eo pingues et optimae anguillae, Aelian. Huius fluvii meminit Virg. l. 1. Aen. v. 246. de Antenore.Antenor potuit --- ---Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi.Unde per ora novem vasto cum murmure montisIt mare praeruptum, et pelago premit arva sonanti.Claudian. de 6. Consul. Honorii. v. 198.Mincius, inque novem consurgens ora Timavus.Lucanus, l. 7. v. 194.Atque Antenorei dispergitur unda Timavi.Martialis, l. 4. Epigr. 25. v. 5.Et tu Ledaeo felix Aquileia Timavô.Hodie in foro Iulio describitur a Leandro, qui dicit eum Timavo vocari. Niger vero eum Larechio nominat. Vide Cluv. Ital. Ant. p. 189. Ante eius ostia Insulae aliquot parvae, sed clarae, ob fontes calidos, aestu maris crescentes. Plin. l. 2. c. 103.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.